monumenta.ch > Augustinus > sectio 28 > 2 > sectio 1

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 60, 1
Considerandum cum Vestra Charitate psalmum istum suscepimus. Brevis est; aderit Dominus ut sufficienter ex eo, et breviter loquamur. Quantum adiuverit ipse qui nos iubet loqui, sic ero volentibus officiosus, ut non sim tardis molestus, nec paucis multus, nec occupatis onerosus. Titulus eius non nos tenet. Est enim, In finem, in hymnis, ipsi David. In hymnis, utique in laudibus. In finem, utique in Christum. Finis enim Legis Christus est, ad iustitiam omni credenti . Et ipsi David, non alium quam ipsum accipere debemus, qui venit ex semine David, ut esset homo inter homines, et aequales Angelis faceret homines. Vocem autem in isto psalmo, si in membris eius et in corpore sumus, sicut illo exhortante praesumere audemus, nostram debemus agnoscere, non alicuius extranei. Nostram autem non sic dixi, quasi eorum tantum qui in praesentia sumus modo; sed nostram qui sumus per totum mundum, qui sumus ab oriente usque in occidentem. Et ut noveritis sic esse vocem nostram, loquitur hic quasi unus homo: non est autem unus homo, sed tanquam unus unitas loquitur. In Christo autem nos omnes unus homo; quia huius unius hominis caput est in coelo, et membra adhuc laborant in terra: et quia laborant, videte quid dicat .